monumenta.ch > Cassianus > sectio 2

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Cassianus, Collationes, 3, 18, 4, 2
Harum igitur trium professionum fundatores primum, ut diximus, debetis agnoscere. Nam profecto ex hoc ipso vel odium professionis illius nasci poterit quae vitanda est, vel eius desiderium quae sequenda; quia necesse est unamquamque viam ad illum finem suum pertrahere sectatorem, ad quem auctor ipsius inventorque pervenerit.